monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 34
{VI} probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e carne ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam paes medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et Elide solebat ostendi Pelopis os ulnamque eam eburneam adfirmabant. - (Naevos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi). -